| et in detrimenta nos hostium ardentissime
 provocarit;] devotionem vestram hortamur
 attente, mandantes, quatenus rancoris
 cujuslibet speciem abigentes sic more solito
 circa nostra servitia laudabiliter insistatis,
 quod spem, quam de vobis stabili mente concepimus,
 sentiamus in nobis in opere
 commodosam. Nos enim temporis habilitate
 captata, sic ultimae depressioni
 rebellium, apertis thesauris nostris, et fidelium
 nostrorum subsidiis aggregatis vacare
 disponimus, quod nedum cogantur a
 coeptis inviti desistere, sed potius poeniteant
 incoepisse.
 Cap. XLVIII.
 Quod regnicolae qui regnum exiverant, et in
 Imperio commorantur, securius revertantur.
 Innata cordi nostro benignitas, circa fidelium
 nostrorum compendia continuis intenta
 vigiliis, tanto majori cura de non
 minuendo, quin potius augendo regno nostro
 Siciliae nos semper sollicitat, quanto regnum
 ipsum prae caeteris augustae fortunae bonis
 carius aestimamus. Audito igitur quam
 plures regnicolas de propriis profectos jam laribus,
 | 
 |