Guido Faba: Dictamina rhetorica

90


pietatis totis viribus elaborent et inde confluentium egenorum
pariter et egrorum necessitatibus se exponant, pascant esurientes,
sitientibus potum conferant, colligant hospites, nudos
vestiant; et non solum infirmos visitent, sed eorum in se infirmitatem
assumant, ministrantes in carcere positis et quibus infirmitate
participant, communicant in sepultura defunctis; illa
omnia exequentes propter quod Dominus in ultimo districtionis
examine remuneraturum se bonos et malos asserit puniturum;
et hoc non possint sine vestro et aliorum Christi fidelium
auxilio exercere; universitatem vestram monemus et hortamur
in Domino, in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatenus
cooperatores sitis operum pietatis; et accedentes ad vos
eorum nuntios benigne recipere ac honeste tractare velitis,
ipsis grata subsidia et pias elemosynas conferentes, ut quod
pauperibus contuleritis in terris, vobis per manus ipsorum
thesaurizetis in celo. Nos vero de Christi misericordia et omnium
sanctorum meritis confidentes, omnibus qui dicto loco suas
elemosynas ex caritate prebuerint, unum annum pro criminalibus
et quartam partem venialium, auctore Domino, relaxamus.
Dat. tali die hinc ad biennium et non amplius
valiture.
CLXXXI.
Remissio pro leprosis.
Federicus divina miseratione archiepiscopus ecclesie
Ravennatis universis prelatis et clericis ac laicis Deum timentibus
in archiepiscopatu positis Ravennati salutem in Domino.
Cum leprosorum infirmitas, que ad terrorem nostre fragilitatis
vvv

Torna all'inizio