Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 230


bipes” que itidem est diffinitio hominis, et cetere tales que aliquam
substistentiam generalem vel specialem diffiniunt, quamvis ex aliquibus
accidentibus conficiantur substantiales tamen sunt, id est secundum
formam substantie; quedam autem sint secundum alterum et non alterutrum,
ut “quod differunt a se singula” que est diffinitio differentie:
non enim hoc <est> esse differentiam, quod est “a se differre singula”,
sicut idem est “esse hominem” quod est “esse animal rationale mortale”,
et idem dicitur “secundum alterum” id est secundum differentiam datam,
sed non “secundum alterutrum” id est secundum id quod differunt
a se singula, et sic in similibus; nonnulle autem sint secundum quid
aliquid, in quibus ostenditur non quid <de> quo sit verum, sed quid
ex quo, ut “lucens super terram sol” est diffinitio diei, non quod dies
sit sol, quia iam esset quidam planeta, sed quia sol lucens super terram
est causa ex qua dies sit, similiter apud Apostolum “substantia sperandarum
rerum, argumentum non apparentium” est fides, non quod
fides sit hoc, sed quia hoc est ex fide; cum igitur diffinitionum termini
alii, ut taxatum est, in qualibet doctrina naturali vel morali seu rationali
sint dati, aut secundum substantiam forme aut secundum formam
substantie seu secundum alterum et non alterutrum vel secundum quid
aliquid, theologica virtus his quasi communibus indignata modis vitat
sue maiestatis terminum secundum hec dici.
Sed quomodo, inquis, censetur? Ait ierarches sanctus Dionisius:
«secundun virtutem» inquit. Terminus igitur dabitur secundum virtutem,
que dealitas est, de ipsis coadunationibus predicamentalibus, que
de tota divinitate categorizant. Ut puta alicui querenti: quid sint coadunationes?
Respondet: Vocant enim nostre theologice traditionis sacri initiatores
nostri,
id est magistri nostri Paulus communis doctor et Iohannes
evangelista et Doroteus specialis initiator noster, quod et in aliis dixi
nostre theologie
libris, coadunationes quidem in divinas predicationes vel demonstrationes
esse occultas et ineffabiles superstabilitates unitatis superarchane
et superignote.
Iste namque est terminus coadunationum divinarum. Vis
videre quomodo fiant iste coadunationes? Pater est sapientia, Filius
sapientia, Spiritus Sanctus sapientia. Modo coaduna sapientiam unitati
et dicas: ergo Pater et Filius et Spiritus Sanctus est una sapientia. Sic
de substantia bonitate benignitate potentia vita et ceteris coadunationibus

Torna all'inizio