Henricus Septimellensis: Elegia

Pag 66


Inmundus mundus que tibi munda dabit ?
Vivere, stulte, putasne per omnia secula? Per fe'!
Factus es insanus credulitate tua.
Insani sane capitis gravitate laborat
qui putat hoc mundo vivere posse diu.
Sensus abit tuus et tuus intellectus oberrat,
et tua letheis mens peregrinat aquis.
Dic, ubi sunt que te docuit Bononia quondam?
Hec, ego, dic, ubi sunt que tibi sepe dedi?
Te multum fovi, docui te, sepe rogavi,
et mea secreta sepe videre dedi.
Tu mea vitis eras, tu palmitis umbra novelli,
tu fructus validam spem michi sepe dabas.
Te rastris colui, te sepis vimine cinxi,
et lapides ex te et cuncta nocenda tuli.
Tempus adest fructus, vitis dedit ipsa labruscas,
proque rosa crevit aspera spina diu.
Heu, cadit in spinis quod ego in te semino semen,
et mentem spina suffocat ipsa tuam!
Quod loquor et moneo, quod semino, suscipit ipsa
que male multiplicat semen arena suum.
Tu nimium tuus es, nimis et tibi credis, inepte,
et solus credis providus esse Cato:
phylosophus nimis es nimiumque platonior ipso,
ultra phylosophos mens tua sepe fluit.
Absque labore sequi (pitagorica cornua cerne)
virtutem dextro limite nemo potest.
Est alia furca facilis descensus Averni,
ut docet archiloqua voce poeta Maro.
Non sine sudore probitatis scanditur arbor,
nec sine sudore martia palma venit.
Laudo te, sed in hoc non laudo quod ipsa caduca


65




70




75




80




85




90




95
Torna all'inizio