ad Dominum, ut cum hora nostre vocacionis advenerit, 			c.102r.b 
non animas nostras iniqui spiritus, tamquam 
principes Aquilonis Iherusalem portas, obsideant, 
sed fortissimus Redemptor seculi, clementissimus 
Rex celorum, animabus nostris, de corpusculis egredientibus, 
cum Apostolice milicie coris occurrat 
tenebrarumque principes abigat et nos in electorum 
suorum cetum pariter introducat. A legentibus 
autem peto veniam, si qua minus bene aut fuerint 
inepte posita liberetque singulus in mente sua quantus 
fuerit labor 
"  Flegetonte ab imo petere longinquum ethera 
Pariterque mortem fugere et Alcidem sequi"  . 
Meque, lector, nimium abhominium diceres sine mente,  
si sine munere preterirem illum Deum deorum omnium, 
qui me ab infimo Orcho mortuum reducere revocavit 
ad lucem. Dicam igitur: "  Sit Tibi laus et graciarum 
actio, Sancta Trinitas, vera unitas et unicus verus 
Deus deorum omnium, per omnia secula seculorum indesinenter.  
Amen.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |