Nazarii primicerii et ceterorum, quos suspectos habebam et habeo, Olricus vicedominus Yordano
successit. Qui fere simili modo me gravavit, ut Yordanus; fere, quia hic in communi
officio et benefitio cum ordinariis et decumanis presbiteris non prohibuit.
50. Verumtamen illo Olrico archiepiscopo sedente in Roma tunc, cum papa Calistus
synodum Rome celebravit, ego, ab ecclesia mea exturbatus et propriis meis rebus et alodiis
expoliatus, coram domino papa Calisto ejusque curia, consedenti in Lateranensi palatio,
causam meam notavi, et ut eam explicarem in sinodo, ipsam sinodum intravi. In qua sinodo,
gratia antique honestatis Mediolanensis ecclesie et condiscipulatus ejusdem Olrici, valde
condolui de perturbatione, quam Ravenas archiepiscopus faciebat sibi. Poscebat enim Ravenas
locum sedenti in sinodo ad dexteram apostolici nullo mediante; quem locum Grosulanus
possedit, quando restitutus fuit. Jordanus quoque, qui Grosulano successit, eundem
locum habuit, etiam tunc, quando idem Grosulanus eundem Yordanum deponere studuit.
Hac itaque ratione et multis aliis, que tunc in memoria non habebantur, domnus Olricus,
Mediolanensis archiepiscopus, locum illum obtinere non dubitavit. Sed tamen ipse Mediolanensis
Olricus in secunda feria, qua incepta et celebrata fuit sinodus, loco vacante, neque
in palatio neque in sinodo apparuit. Sinodus vero tunc in tertia feria non fuit, et idem
Mediolanensis palatium non intravit. Sed in quarta feria, dum sinodus celebrata fuit, Olricus
idem, Mediolanensis archiepiscopus, ad dexteram apostolici Calisti nullo mediante sedit.
Ego expectans alteram diem, convenientem mee cause meeque querelle, ex improviso vidi
et audivi, quod dominus papa gratia consecrandi altare dissolvit sinodum in ipsa die merchurii;
nec ultra ab eo sinodum celebrari audivi nec vidi.
51. Sed sperans in Domino, persensi, quod dominus Olricus, Mediolanensis archiepiscopus,
prout moris et legis consuetudo exigit, pro rege Henrico oravit, et ei ramos palmarum
per Landriansem Tealdum, Mediolanensis ecclesie egregium notarium, in Germaniam
misit. Ego itaque, ut ad ipsum regem pervenirem et ei, sicut patri et domino meo,
causam meam notificarem, iter cum puero subintravi. Et vitans manus Cumanorum, qui
tunc temporis fatiebant gueram Mediolanensibus, Veronam adivi, ubi Bernardum episcopum,
meum quondam gratum condiscipulum, inveni et per ipsum fere usque ad introitum
episcopatus Tredentini bene fui. Et cum sperarem ibi in melius procedere, pie et tenere
condolui super Henrici regis morte. Unde valde fessus redii ad domunculam meam cum
merore.
52. In qua ego sedens et de solito more pro victu meo scribens audivi voces et fletus
de morte Olrici archiepiscopi. Et subsequenter compulsus a promiscuo sexu mee cognationis
et vicinie, ab ipso meo offitio surexi atque ad Dominum Anselmum de Pusterla, a presbitero
Nazario primicerio et ceteris clericis ordinariis et episcopis suffraganeis in archiepiscopum
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|