vel petitione potest consistere, omnibus aliis relegatis. Unde, narratione subtracta, non debet petitio removeri vel e converso. (3) Subtrahitur enim quandoque salutatio causa indignationis et tunc sufficiunt tantum nomina personarum; quandoque tacetur exordium, quia rei dignitas per se patet; (4) quandoque narratio, ut in litteris preceptivis; quandoque petitio, ut frequenter in epistolis remissivis; quandoque conclusio, quia rei commoditas vel incommoditas per se patet vel quia est epistola nimis longa. (5) Unde versus: "Hic satis est pars una, due, tres, quattuor, omnes".
41. (1) DE ARTIFICIALI ORDINE TRIUM PARTIUM EPISTOLE.
(2) Sciendum est autem quod exordium, narratio et petitio possunt naturalem ordinem permutare sed non salutatio nec conclusio, quia illa prior semper et hec ultima esse debet. (3) Nam petitio potest preponi exordio, ut si dicam: 'Amicitiam tuam rogo quatinus equum tuum michi commodes usque Romam, cum omnia que habeo sint exposita semper ad tuum beneplacitum et mandatum'. (4) Similiter narratio potest anticipare exordium, ut si dicam: 'Sciatis me sine vestro auxilio non posse in Studio commorari, quia michi estis specialis dominus et pissimus benefactor, cuius gratie quicquid sum vel esse possum teneor deputare' (5) Similiter petitio narrationem anticipat ut,
|
|