Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 88


Plurima scire iuvat, si, qui scit, dicere curat;
scire suum vilet, qui sapit atque silet.
Ergo dicamus quod posse placere putamus;
cur quod scire libet dicere, Musa, piget?
Intactus loris fugiebat ab ore leonis
taurus, ut evadat ne truce dente cadat.
Effugit absque moris, ne fiat praeda leonis;
dum sperat praedam, non piget ire feram.
Vota fuere ferae quod praedam posset habere;
qui de morte timet plurima mente videt.
Ut super alta specum repetat, fore iudicat aequum,
qua tutus maneat: currit, ut hanc adeat.
Hanc petit ipse cite, quae sit custodia vitae;
hanc vetat ire caper, dux gregis atque pater.
Appetit ingressum, quo se defendere fessum
possit, et hoc nolens devetat hircus olens.
Si velit ulcisci, leo iam superimminet ipsi;
effugit inde dolens taliter ora movens:
'vel cito cessisses subita vel morte perisses,
putris, olens, demens, ni foret iste sequens.
Hirce, per has vires morti dampnatus obires;
ire sed ulterius vis facit alterius.
Ut ventura putes (Stigias adiuro paludes),
quae tibi cuncta minor, si cadit iste timor.'

1



5




10




15




20



Torna all'inizio