Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 76


<III>. DE PRONOMINE SECUNDUM PRISCIANUM>
Quare inventa sunt pronomina. Pronomen vero ideo inventum
est et officio fungitur nominis, ne repetitio nominis audienti fastidium
faceret, si semper nomen et non pronomen poneretur, ut est: Laudate
Dominum de celis, laudate eum in exce<l>sis . Post tractatum igitur nominis
de pronomine loquamur. Tractatus de pronomine secundum
Priscianum.
Ego quae pars est? Pronomen. Quare? Quia ponitur in loco nominis,
sicut proconsul in loco consulis, et certam significat personam.
Pronomen quid est? Pars orationis, quae pro nomine posita tantundem
paene significat personamque interdum recipit. Pronomen unde dicitur?
A pro et nomine.
Pronomini quot accidunt? Sex. Quae? Species, genus, numerus,
figura, persona, casus.
Cuius speciei? Primitivae. Quare? Quia primae [im]positionis est.
Cuius generis? Omnis. Cuius numeri? Singularis. Cuius figurae? Simplicis.
Cuius personae? Primae. Quare? Quia omnia pronomina sunt
tertiarum personarum exceptis ego, quod est primae, et tu, quod est
secundae, cum his quae derivantur ab eis. Cuius casus? Nominativi.
Quo modo declinantur? De prima persona: ego mei vel mis mihi
me a me; et pluraliter nos nostrum vel nostri nobis nos o nos a nobis.
De secunda: tu tui vel tis tibi te o tu a te; et pluraliter vos vestrum vel
vestri vos o vos a vobis. De tertia: sui sibi se a se; et pluraliter sui sibi
se a se.

Torna all'inizio