Ad quartum dicendum, quod quamvis aqua participet diaphaneitatem, non
tamen participat altitudinem situs, cum in pluribus sit grave quam leve: est
enim grave in loco ignis et aeris, leve vero in loco terrae tantum; ignis vero est
levis simpliciter; aer autem in pluribus levis quam gravis, ut dicitur in 4 Cael.
et Mund.: et ideo elementum aquae non consequitur nomen caeli.
Ad quintum dicendum, quod per triplex caelum intelligitur, secundum Glossam,
triplex genus visionis, vel etiam triplex hierarchia. Vel potest dici quod tertium
dicitur empyreum, ut tantum triplex caelum sumatur quod naturam caelestem
habet, ut dictum est, scilicet empyreum, chrystallinum, sidereum.
ARTICULUS 5
Utrum opus tertiae diei convenienter describatur.
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter opus tertiae diei describatur. In tertia enim die
facta est distinctio medii elementi ab ultimo. Sed sub medio elemento includitur
ignis, aer, et aqua, ut dictum est. Cum ergo ignis et aer sint nobiliora quam
aqua, videtur quod inconvenienter eorum mentionem praetermisit.
2. Praeterea, cuilibet corpori debetur locus naturalis secundum exigentiam
suae formae. Unde Commentator dicit in 8 Phys. Quod quanto ignis accipit de
specie in generatione, tantum habet de ubi. Sed aqua etiam ante tertium diem
formam naturalem habuerat, quod patet ex Scriptura, quae ipsius aquae in
principio mentionem facit. Ergo a principio suae creationis in suum locum tendebat;
ergo non videtur tertiae diei opus, congregatio aquarum in unum locum.
3. Praeterea, in elementis est talis ordo quod subtilius se habet ad minus subtile
sicut continens ad contentum: unde ignis continet aerem, et aer aquam. Sed
aqua est subtilior terra. Ergo aqua debet totam terram continere, et non in
unam partem eius congregari.
4. Praeterea, a loco in quem movetur corpus naturaliter, non potest moveri nisi
violenter, ut in 1 Cael. et Mun. habetur. Si ergo aqua naturaliter congregatur
in unam partem terrae, videtur quod ad alias partes defluere non posset
nisi violenter. Nullus autem motus violentus est perpetuus, ut in 2 Cael. et
Mun. dicitur. Cum ergo ex mari, quod dicitur locus congregationis
aquarum, indeficienter aqua ad reliquas partes terrae derivetur, quod ipsa
|
|