Decimus incipit. Nunc tua sit quantum maiestas regia felix
et quibus insignis titulis, quibus alta triumphis,
incipiam paucis describere, si tua primum
dent pia sceptra michi veniam tuque inclitus omnem
carminibus culpam regum pietate remictas
concedasque tuum tandem virtutibus amplum
auxilium calami quando non illa recurrant,
imperio quae digna tuo solioque videntur.
Nam modo si qua pio virtus pulcerrima reges
pergratos facit ire Deo caeloque propinquos
sideribusque suis, illa est clementia, quam tu,
ante omnes clemens, augusto in pectore tecum
fersque, auges, confers atque omni tempore servas.
|
1
5
10
|