Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1044


Ad secundum dicendum, quod quamvis diabolus nos iniuste detineret, tamen
nos iuste ab ipso detinebamur, eius tyrannidem propter nostram culpam patientes;
unde ex parte nostra fuit congruum ut satisfaciendo nos eriperet; ut non
solum ipse iuste nos liberaret, quod esset si violentia uteretur, sed etiam nos
iuste liberaremur.
Ad tertium dicendum, quod sicut peccatum hominis fuit commissum ab homine,
instigante diabolo; ita etiam conveniens fuit, ut medicina morbo responderet,
quod Christus occideretur ab homine suadente diabolo.
Ad quartum dicendum, quod satisfactio debet esse poenalis; et ideo, ut pro
nobis satisfaceret, oportuit quod in hoc mundo poenas sustineret, et non deliciis
uteretur. Vel dicendum, quod Christus ad hoc venit ut a terrenis bonis, pro quibus
homines a Deo recesserant, ad caelestia nos revocaret; et ideo decuit ut
terrena bona abiiceret, quatenus ea contemnendi nobis exemplum daret.
ARTICULUS 5
Utrum Deus Pater Filium tradiderit ad passionem
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Deus Pater Filium non tradiderit ad passionem. Maxima enim
crudelitas est Filium innocentem tradere. Sed Christus fuit innocentissimus.
Cum ergo crudelitas non sit in Deo, videtur quod ipse Christum ad passionem
non tradiderit.
2. Praeterea, si Pater Christum in mortem tradidit, hoc non fuit nisi quia
Christus ex obedientia ad Patrem mortuus est. Sed quicumque facit aliquid ex
obedientia, facit ex debito. Ergo Christus debitor mortis fuit, et sic non fuit
mors eius Deo gratissima: debitum enim diminuit de gratitudine actus.
3. Praeterea, si Pater tradidit Filium, ergo voluit eum mori. Sed hoc etiam
voluerunt Iudaei. Ergo conformaverunt voluntatem suam voluntati divinae, et
ita non peccaverunt.
4. Praeterea, Philosophus dicit, quod pervenire ad bonum finem
per mala media, est mali consiliatoris. Sed consilium divinum est optimum.
Ergo si ex consilio voluntatis Patris Christus esset mortuus, non esset hoc consilium
expletum mediantibus malis actibus Iudaeorum; quod tamen falsum est.
Ergo Pater Filium ad passionem non tradidit.
SED CONTRA, Rom. 8, 32: «Proprio Filio suo non pepercit» etc..
Praeterea, omnis poena est a Deo. Sed passio Christi quaedam poena fuit. Ergo
fuit a Deo.

Torna all'inizio