Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 49


sunt illius hominis qui iam divini capax est, qui decrevit se a corporis
cogitatione purgare; tertie sunt purgati iam defecatique animi et ab
omni mundi huius aspergine presse pureque detersi; quarte sunt que in
ipsa divina mente consistunt, quam dicunt noyn vocari, a quarum exemplo
relique omnes per ordinem defluunt. Nam si rerum aliarum, multo
magis virtutum ydeas esse in mente credendum est. Illic prudentia est
mens ipsa divina; temperantia est quod ipsa perpetua intentione conversata
est; fortitudo quod semper idem est nec aliquando mutatur; iusticia
quod perhenni lege a sempiterna operis sui continuatione non flectitur».
Ex his IIIIor, ut dicunt, constat anima, id est hic quaternarius componit
eam. Unde ille phitagoricus versus celebris narratur:
per qui nostre anime numerum dedit ipse quaternum.
«Ternarius vero assignat animam tribus suis partibus absolutam,
quarum prima est, ut ait Macrobius, ratio quam logisticon appellant,
secunda animositas quam thimicon vocant, tertia cupiditas quam ephitimeticon
nuncupant».
Cum ergo anima ita per numeros composita sit, unde quidam Senocrates
appellavit eam “numerum se moventem”, quamvis Aristotiles
dixerit eam endelichiam, cum inquam ita sit composita ex numeris
quaternario et ternario, quomodo est naturalis simplicitas? Respectu
enim ipsius divinitas fortasse a Dionisio appellatur supernaturalis simplicitas,
ut anima et quelibet spiritalis creatura sit naturalis simplicitas,
quia naturaliter simplex est, Deus vero sit supernaturalis. Sed sciendum
est quod numeralis compositio non facit animam compositam ex partibus,
sed ex similitudinibus, ut sicut aliquis numerus componitur ex pari et
impari, sic et anima esse habeat ex quaternario et ternario. Vel si componitur
philosophice ex numeris, non tamen simpliciter componitur.
Vel certe anima et spiritus omnis creatus multiplex, non tamen compositus;
multiplex est, quia ex multis habet esse, unde cum supernaturalem
simplicitatem symbolo id est exemplo multiplicis rei que ex
multis est et aliquid est sicut ipso spiritu nostro incorporeo didicimus,
irrationabiliter rem unam per multiplicem consideramus. Multo magis
autem rem et simplicitatem non figuratam, id est ipsam divinam essentiam,
per aliquod symbolum figuratum, id est per aliquod corpus

Torna all'inizio