Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 138


in se uitam eternam. Scandalizati sunt discipuli eius quidam
Lxx ferme et dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum
intelligere? Et recesserunt ab eo, et amplius cum eo non ambulauerunt.
Durum illis uisum est quod ait: Nisi quis manducauerit
carnem meam, non habebit uitam eternam. Acceperunt
illud stulte. Carnaliter illud cogitauerunt et putauerunt quod
precisurus esset dominus particulas quasdam de corpore suo et
daturus illis et dixerunt: Durus est hic sermo. Ipsi erant duri
non sermo
. Et paucis intermissis: Spiritualiter inquit intelligite
quod locutus sum. Non hoc corpus quod uidetis manducaturi
estis et bibituri illum sanguinem quem fusuri sunt qui me crucifigent
.
In his postremis beati Augustini uerbis exsultas. In his
uicisse te et superiorem esse gloriaris, hic firmamentum tue defensionis
te inuenisse gratularis. Quomodo inquis persuadere
contendis, quod ueram carnem uerumque sanguinem in hoc sacramento
sumamus cum manifeste audias quod corpus quod uidebant
non essent discipuli commesturi, neque bibituri sanguinem
quem crucifigentes erant effusuri? Calumniosa quidem ista
obiectio est. Qui enim superius testatus est quod carnem quam
de matre uirgine sumpsit, et in qua in terris ambulauit, ad
manducandum nobis salubriter tribuit, quomodo huic tam preclare
sententie alia contraria sententia potuit obuiare? Absit a
sobrio lectore et a catholico expositore tam peruerse sentire de
columna ecclesie [434] de firmamento ueritatis, de quo Celestinus
papa in decretis suis asserit, quod nec saltem sinistre suspicionis
rumor dum uiueret eum asperserit. Immo re uera id
dixit quod catholica ecclesia in omnibus membris suis fideliter
fatetur et credit, quod ego quoque in professione fidei breuiter
superius posui, breuiter comprehendi. Videlicet ipsum esse corpus
et non ipsum. Neque enim eo quo ipsi putabant modo credimus
quod uisibile Christi corpus comedamus, aut sanguinem

Torna all'inizio