Paulinus Aquileiensis: Libellus sacrosyllabus episcoporum Italiae contra Elipandum

Pag 188


filio. Et idcirco inseparabilia sunt semper opera trinitatis, et nihil est in sancta trinitate
diversum aliquid aut dissimile vel inaequale, non divisum naturaliter, non confusum
personaliter, nihil maius aut minus. Non anterior, non posterior, non inferior,
non superior, sed una et aequalis potestas, par gloria, sempiterna et coaeterna consubstantialisque
maiestas. Unum namque sunt essentialiter pater et filius et Spiritus
sanctus. Et idcirco unus est Deus; sed non unus propter personarum discretionem
pater et filius et Spiritus sanctus. Verus enim pater proprie pater est et non est filius.
Et verus filius proprie filius est et non est pater. Spiritus quoque sanctus proprie
spiritus est et non est personaliter pater vel filius, sed ex utroque procedit; et tamen
non sunt tres dii, sed unus est Deus. Et in hac sancta trinitate nichil, quod absit,
aliquid putandum est visibile, corporale, palpabile vel conprehensibile. Omnipotens
namque sancta trinitas, invisibilis, incorporalis, inpalpabilis, inconpraehensibilis, incircumscripta,
infinita, inmensa et sempiterna, omnia nutu et imperio suo gubernat.
Nam etsi legitur oculus Domini vel brachium sive dextera et cetera, non membrorum
positionem vel molem corporis, sed effectum summe et inenarrabilis divinae potentiae
integra recte fidei credulitate debemus intellegere. Nam quia omnia videt et omnia
penetrat et cuncta nuda et aperta sunt ante eum, oculos habere dicitur; quia vero nos
sua virtute creavit, regit, protegit et defendit, brachium vel dexteram habere perhibetur
et his similia. De hac autem ineffabili trinitate sola verbi Dei persona, id est filius,
in ultimis diebus propter nos et propter nostram salutem secundum propositum secrete
dispensationis arbitrium descendit de caelis, unde numquam recesserat. Incarnatus
est de Spiritu sancto et semper virgine Maria, verus homo factus verusque permanet
Deus. Nec obfuit humana et temporalis nativitas divinae illi et intemporali nativitati,
sed in una Christi Iesu persona verus Dei verusque hominis filius, non alter hominis
filius, alter Dei, sed unus idemque Dei hominisque filius, in utraque natura, divina
scilicet et humana, Deus verus et homo verus, non putativus Dei filius, sed verus,
non adoptivus, sed proprius, quia numquam fuit propter hominem, quem adsumpsit,
a patre alienus. Solus enim sine peccato natus est homo, quoniam solus est incarnatus
de Spiritu sancto et inmaculata virgine novus homo. Consubstantialis Deo patri
in sua, id est divina, consubstantialis etiam matri sine sorde peccati in nostra, id est
humana, et ideo in utraque natura proprium eum et non adoptivum Dei filium confitemur,
quia inconfusibiliter et inseparabiliter adsumpto homine unus idemque est Dei
et hominis filius. Naturaliter patri secundum divinitatem, naturaliter matri secundum
humanitatem, proprius tamen patri in utroque, quoniam, sicut dictum est, non sunt
duo filii, alter Dei, alter hominis, sed unus Christus Iesus propter unam personam Dei
et hominis filius, Deus verus et homo verus, in anima rationali et vera carne. Perfectus
homo secundum humanitatem, perfectus Deus secundum divinitatem, qui in
eadem natura, id est humana, quam sumpsit ex virgine, humanas pertulit infirmitates,
non fragilitatem peccandi, sed in eadem dignatus est crescere per incrementa temporis,
esurire, sitire, fatigari, contumelias et obprobria sustinere. Dignatus est flagellari,
crucis patibulum subire, lanceam in latere excipere, clavis transfigi, fel et acetum
gustare. In eadem dignatus est mori, sepeliri, ad inferos descendere, tertia die resurgere,
cum discipulis conversari et post triumphum victricis gloriae eandem humanam
naturam, ascendendo super omnes caelos et exaltatam super omnes angelos, in patris

Torna all'inizio