Guido Faba: Dictamina rhetorica

112


LXVIIII.
De sartore ad sartorem.
Curiali viro et bono ac perito sartori Alberto Mutinensi,
Iohannes sartor civis Bononiensis salutem, et cuncta obtinere que
desiderat gratie et honoris. Appropinquat forum vestrum, in
quo, si placeret vobis, associari vellem et de arte nostra communiter
laborare, dividendo per medium quicquid nobis Dominus
dederit ad lucrandum; super quo mihi vestra bonitas debeat
respondere.
LXX.
Responsiva ad predictam.
Multum gratum reputans quod vestris litteris postulastis,
vos instanter deprecor et exoro quod, sicut dixistis, ad nostras
nundinas veniatis; quia bene simul esse poterimus et gaudere
et lucrari plurimum, Domino concedente.
LXXI.
De uxore ad maritum iudicem.
Honorando ac metuendo domino P. facundo iudici ac perito,
suis meritis plurimum diligendo, G. devota uxor salutem quam
sibi. Publice dicitur, et utinam non sit verum, quod Albertus
amicus vester quicquid pro custodia turrium a communi
recipit Tarvisino, inhoneste dissipat et consumit. Super quo eius
pater Iohannes egrotus et pauper mihi lacrimosus advenit, supplicans
ut intuitu pietatis vobis litteras destinarem. Quare vestram
dominationem exoro, ut pro vestre salutis remedio dictum
A. velitis iuramento prestito a semita pessima revocare, cum potestate
misericorditer faciendo, quod nihil ei detur de cetero ad
perdendum; sed de pecunia quem deberet habere paterne potius
indigentie consulatur.

Torna all'inizio