a carraria Gonduli usque ad ecclesiam Beati Mathei Apostoli, desuper abierunt. Duravitque 
glacies a VI idus Ianuarii usque ad XII dies. Eodem anno, die Sancti Melciadis, qui est 
IIIIor idus Ianuarii, fuit per totam civitatem Pisanam et Kinticam maximus terremotus cum 
mugito maximo et inaudito, de quo viri ac mulieres magnum timorem habuerunt. 
A.D. MCLXVIII, indictione prima. Aimericus Ierosolimitanorum rex, Sinibaldum, virum 
prudentem, Pisanis civibus direxit, qui civitatem Pisanam ingressus est XII kal. Februarii. 
Qui, ex parte regis, Pisanis, tam quam amicis precipuis, nuntiavit gloriosam victoriam, quam 
ei Deus dedit de Alexandria, in quam Saraccone, maior princeps Nuretdini, cum multitudine 
Saracenorum intraverat, contra voluntatem Meloni Babillonis ad eam manutenendam; in 
cuius Alexandrine civitatis obsidione Pisani viriliter in auxilium iamdicti regis miserunt 
Burgensem Consulem cum X galeis; et castella et varia menia machinasque circa ipsam 
civitatem fecerunt, eamque super alias gentes fortius expugnaverunt. Alexandrini vero videntes 
quod potentie regis resistere non poterant, se et civitatem ipsi regi mense Augusto reddiderunt, 
Saraccone de civitate fugiente, et predicto regi pecuniam infinitam dederunt. Unde 
Pisani magnam laudem per totam terram Egypti et Surie super omnes gentes habuere. Rex 
autem Molene Babillonie magnam partem diricture, quam Pisani soliti erant in Alexandria et 
Babillonia dare, Pisanis donavit. Preterea predictus rex multas possessiones et domos per 
totam suam terram Pisanis pro iamdicto servitio largitus est. Quapropter prenominatus 
rex cum tota sua terra, Pisanos multum exorans ut ipsi pro honore christiane fidei auxilium 
Ierosolimitane civitatis, que est caput Christianitatis, impendant. Soldanus enim Persarum 
et Nuritdinus, nec non Saraccone fremunt et minantur venire cum multitudine Saracenorum, 
ac obsidere Ierosolimam urbem egregiam, Alexandriam ac Babillonem. Sin autem facere non 
potuerunt, propter guerram quam habent, omnes qui Ierosolimam ire pro adiutorio et servitio 
Dei voluerint, Pisanos ut in suis navibus transferant, modis omnibus flagitat. Pisani vero 
auxilia, si pacem habere potuerint, promiserunt Et sic ad imperatorem Fredericum et regem 
Francorum atque regem Anglicorum predictus Sinibaldus legatus, ut predicte urbi subveniant, 
profectus est. 
A.D. MCLXVIII, indictione prima. Pisani cives XI galeas armaverunt, que iverunt in 
Provinciam, et Bulgarinus Anffossi cum VIIII galeis pro capiendis Ianuensibus; et pro eisdem 
dampnum inferendo, in Garbum navigavit, que VIIII nullum Ianuensium ceperunt, nec dampnum 
eis intulerunt, quia eos non invenerunt. Undecim vero, que in Provincia navigarunt, 
dampnum in havere et navibus usque ad Gradum Mergurii Ianuensibus fecerunt ibique se 
separaverunt, VII ibidem remanentibus; quattuor vero alie ad fauces Addi, pro parandis 
necessariis, iverunt. Ianuenses autem, hec audientes, repente XV galeas armaverunt, et usque 
ad Gradum Mergurii navigaverunt; ibique VII predictas Pisanorum galeas in alto pelago 
v
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
  
  
35 
 
  |