Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 340

Tomus I


et castra Acherentiae, sancti Felicis, et Monthecii
ac Camisii cum Cameris existentibus
in eisdem, ad regnum et nostrum
dominium devenerunt. Accessit praeterea
nostris tripudiis nova materia gaudiorum,
quod nobis dictae victoriae festivitatem
agentibus, festivi nuncii domini nostri Regis
diutius expectati sacras nobis regias literas praesentarunt,
in quibus laeti cognovimus exaltationem
et prosperum statum ejus. Prout ergo
nos per eosdem nuncios, et literas speciales,
consimiles assumpsimus laetitias, assumatis.
In illius igitur fide solidam constantiam
observantes, fideles omnes ipsarum
partium ad ejus servitia confortetis, providentes
nostris laboribus in subsidiis opportunis,
qui primos ictus sustinentes ab hostibus
sumptibus exhaurimur.
Cap. XLVII.
Fridericus cuidam nobili significans, se iturum
in Italiam, ad confusionem rebellium, propter quod
mandat eum equis et armis esse paratum.
Etsi potentiae nostrae praesentiam ad Italiae
rebellium aspirantis exitium, per adversarii
nostri latentes insidias, ad eradicandam
de regno nostro cujuslibet proditionis
speciem, prout dudum volatilis famae loquacitas,

Torna all'inizio