Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 97


assignat. Sicque expeditione mense julio soluta, dux in Apuliam, comes vero in Siciliam,
digrediuntur.
Comes autem in sua parte castrum firmat; urbemque, cum jam communis esset, ita ordinat,
ut plus ex medietate postmodum duci perveniret, quam primo cum sine comparticipe
totius urbis redditus possideret.
XVIII. - His itaque peractis, quia per successionem temporum ea, quae gesta sunt vel
acciderunt, prout fuerunt, nos scripturos repromisimus, ordo temporis damnosum dolorem
Siciliae et Calabriae nos, quin huic libro inseramus, praetergredi vetat; quamvis pluribus in
praesentia sui hoc idem ad memoriam revocare, onerosum, quasi dolorem renovando, videatur.
Nam sunt nonnulli, qui prae nimio affectu, quem erga ipsum, de quo sermo fit, habuerunt,
ut, si in eorum praesentia quod accidit recitatur, a lacrimis minime se possunt continere, ac
si recens sit quod narratur.
Jordanus enim, filius comitis, propter strenuitatem suam omnibus amabilis, quem plures
- quia jam Gaufredum, quod dolorem non minuit, morbus elephantinus pervaserat comitis
haeredem futurum suspicabantur - nam neque alium masculum habebat -, apud
Syracusam, sui juris urbem, febre synocho percussus est. Quod cum patri nuntiatum fuisset,
illorsum praevenire mortem accelerat, sed, morbo ingravescente, ultima determinatio vitae
Jordani patre velocior fuit.

1



5




10




15


Torna all'inizio