: Annales Veronenses antiqui

67


80.
.MCCXL. Pontifices.
[A] His temporibus imperator Federicus obsedit Favenciam,
set tandem inicto pacto cum eo rediderunt civitatem dominio
imperatoris.
81.
.MCCXL. Imperatores.
[A] Hoc etiam tempore obsessa fuit Ferraria. demum Salinguera
civitatem redidit Açoni secundo marchioni Estensi, sub
nomine pacti quod inobservatum fuit ei S. et amicis suis.
82.
.MCCXLI. Pontifices.
[A] Hoc, die sabati tercio intrante novembris, conflictum
factum fuit inter miliciam Verone et miliciam Mantue apud Treve[n]çolum,
cuius conflicti Veronenses fuerunt victores, et ceperunt
ex Mantuanensibus .CLX., exceptis scutiferis. mortui quoque fuerunt
potestas et iudices comunis Mantue, cum aliis magnatibus,
usque .XXX., domino Henrico de Egna potestate Verone existente.

Torna all'inizio