inde ad preliandum balestarii, arcarii sive sagittarii et fundibularii,
et fiebat valida pugna, ut vidi oculis meis. Sed et beruarii
discurrebant qualibet die per episcopatum Parmensium omnia
depredando et comburendo, et idem faciebant illi de Parma Cremonensibus
et Reginis.
Quod Mantuani combusserunt Casale Maius.
Mantuani etiam venerunt tempore illo et totum Casale Maius
combusserunt, ut vidi oculis meis.
Quod imperator decapitari faciebat aliquos ex adversa parte cotidie, quando
Parmam obsidebat.
Imperator, vero, quolibet mane, veniebat cum suis et in glarea
fluminis Parme decollabat tres vel IIII vel etiam plures, sicut
sibi videbatur, de Parmensibus et Mutinensibus et Reginis, qui
erant ex parte Ecclesie, quos habebat in vinculis, videntibus Parmensibus
qui erant in civitate, ut tristitiam inde haberent. Et
hoc fiebat in glarea fluminis Parme versus montes, ultra pontem
Domine Egidie, in loco qui dicitur Bidhuçánum. Et tunc tota
militia imperatoris ibi armata cum imperatore stabat, timens ne
Parmenses cum suis qui intrinsecus e regione stabant armati ad
eos irrumperent. Nam, sicut dicit beatus Ieronimus: «Prudenter
timetur quicquid potest accidere». Ex nimia enim securitate
minus timetur hostis. Sed consuevit dici:
Non faciunt anni quod facit una dies.
De hac una die dicitur in Çacharia XIIII: Et erit dies una que
nota est Domino. Hec dies una fuit, in qua imperator de civitate
sua Victoria a Parmensibus fuit ignominiose fugatus. Quod quidem
digne sustinuit, quia multos innocentes mala morte occidit.
Unde Dominus, Mat. XXIII: Ex illis occidetis el crucifigetis et
ex eis flagellabitis. Quod patuit in domino Andrea de Treço, qui
|
|