Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 268


vult sibi aliquas retinere, retinet; alias dat suis hominibus, sicut videtur
ei expedire.
<23>. Nuntios quoscumque et quotcumque et ubicumque transmittit;
oportet quod dent eis sine mora equos subducticios et expensas.
Undecumque etiam veniunt ei tributa vel nuntii, oportet
quod equi, currus et expense similiter dentur. Sed nuntii qui veniunt
aliunde, in magna miseria sunt in victu pariter et vestitu,
quia expense eorum viles sunt et pauce; et maxime cum veniunt
ad principes, et ibi debent moram contrahere: tunc ita parum datur
decem hominibus, quod vix inde possunt vivere duo. Nec
etiam in curiis principum nec in via datur eis comedere, nisi semel
in die et satis parum. Insuper si alique sibi iniurie fiunt, conqueri
de facili minime possunt; unde oportet eos illa patienter portare.
Insuper multa munera tam a principibus quam ab aliis maioribus
et minoribus petuntur ab eis, et si non dantur vilipendunt eos,
immo quasi pro nichilo habent ipsos; et si a magnis viris mittuntur,
nolunt ab eis modicum munus habere, sed dicunt: «A magno
homine venitis et tam modicum datis?». Unde accipere dedignantur,
et si nuntii bene volunt facere facta sua, oportet eos dare
maiora. Iccirco magnam partem rerum, que nobis pro expensis a fidelibus
erant donate, oportuit nos de necessitate in muneribus dare.

Torna all'inizio