velut Rachel filios suos, quos in templo
sancto suo non vidit Sabbatha venerari,
assidue Regem regum Romanum expectans
principem, captivitatis suae
fiduciam, et sui exterminii redemptorem. Sed
tu hostis Herodes impie, illuc ire times, lapis
offensionis et petra scandali, maris et
terrae semitas conturbasti, ne Caesar iste mirabilis,
mundi lumen et speculum sine ruga, succurrat
more Caesareo terrae Dei. Sed defendis
haereticos perditionis filios et erroris, audire
potes merito verbum illud: Error cui
non resistitur, adprobatur: et nec est mirum,
non enim cares occultae societatis scrupulo,
cum manifesto facinori desinis obviare.
Ad cor ergo revertere, nec opponas te Principi
matris Ecclesiae defensori, sed cogita et attende,
quod Sylvestro dudum Papae, pauperrimo latenti
tunc temporis in caverna respondit, ut
decuit tantum virum sacri magnificentia
Constantini, qui curatus a leprae vitio, dedit,
Ecclesiae quicquid habet libertatis
hodie vel honoris. Sed Sylvestri vicarius male
respondet Friderico: Nunquid enim
dimittis septuagesies septies, sicut aeterni
regis filius dixit Petro, qui non vis insonti
semel parcere, saepe veniam postulanti.
Aut cum dicat Apostolus: Omnis potestas a
|
|