Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1061


Quo viso miraculo, cuncti qui aderant Deum glorificabant et
beati viri saltem vestimenta contingere cupiebant.
39 Confugiebant quoque saepius ad beatum Franciscum bestiae
silvestres, veluti ad portum tutissimum, ac si ratione ductae ipsius
erga se cognoscerent pietatis affectum. - Nam cum moram faceret
apud castellum nomine Graecium, quemdam lepusculum laqueo
captum vivum a quodam fratre vidit adductum; ad quem pietate
magna permotus, sic ait vir ille mitissimus: "Frater lepuscule, veni
ad me! Quare sic te decipi permisisti?. Qui dimissus a fratre, statim
veluti securus ad virum Dei cucurrit et in sinu eius, domiti animalis
more, quievit. Quoties autem a beato viro super terram
depositus est ut abiret, toties ad illum, non aliam libertatem quaerendo,
recurrit, donec tandem ad vicinum nemus ipsum a fratribus
asportari praecepit. De cuniculo quoque, quod animal valde indomabile
est, huic simile quiddam fecit, quando in insula laci Perusini
tempore quodam mansit.
40 Similiter quadam vice, cum in lacu Reatino resideret in navi,
piscis quidam non parvus, qui vulgo tinca vocatur, vivus oblatus
est ei. Quem ipse vir sanctus non manducandum sed libertati restituendum
hilariter et benigne recipiens, ipsum fratrem piscem vocavit,

Torna all'inizio