Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 104


LIBER DECIMVS TERTIVS
Igitur || imperator Honorius, dum vires rei publicae cotidianis
cerneret labefactari incommodis,
virum strenuum et bellicosum
Constantium comitem ad Gallias cum exercitu mittit.
is mox Galliam ingressus est,
continuo Constantinum tyrannum
apud Arelatem extinxit, Constans vero eius filius a Gerontio
suo comite Viennae peremptus est. in cuius locum Gerontius
Maximum quendam substituens ipse a suis militibus iugulatus
est. Maximus deinde purpura exutus in Hispania exulans egens
obiit. exinde Iovinus apud Gallias, mox adsurrexit, cecidit.
Sebastianus tyrannus frater eius continuo creatus occisus est.
Tertullus consul, qui se futurum principem in senatu gloriatus
est, pari nihilo minus exitu periit. Attalus a Gothis imperator
effectus,
postmodum captus a Constantio missusque Honorio
truncata manu vitae relictus est. Heraclianus
quoque cum Sabino
genero cum tribus milibus ac septingentis navibus ex Africa
Romam tendens, occursu comitis Marini territus et in fugam
versus arrepta navi solus Carthaginem rediit ibique peremptus
est. hos omnes Honorius optima religione magnaque Constantii
industria superavit, merito sane, nam his diebus praecipiente
Honorio favente Constantio sopitis apud Africam haereticis pax
ecclesiis redditur.
|| in qua fulgentissimus tunc apud Ipponiregium
totiusque magister ecclesiae florebat Augustinus.
Interea || Wallia Gothorum rex dei iudicio territus Placidiam
apud se honeste habitam
exigente Constantio fratri Honorio
reddidit pacemque cum eo datis lectissimis obsidibus pepigit

Torna all'inizio