VI 
1. Quia circa vulgare illustre nostra versatur intentio, quod  
nobilissimum est aliorum, et ea que digna sunt illo cantari  
discrevimus, que tria nobilissima sunt, ut superius est  
astructum, et modum cantionarium selegimus illis, tanquam  
aliorum modorum summum, et, ut ipsum perfectius edocere  
possimus, quedam iam preparavimus, stilum videlicet atque  
carmen, nunc de constructione agamus. 
2. Est enim sciendum quod constructionem vocamus regulatam  
compaginem dictionum, ut 'Aristotiles phylosophatus est  
tempore Alexandri'. Sunt enim quinque hic dictiones compacte  
regulariter, et unam faciunt constructionem. 
3. Circa hanc quidem prius considerandum est quod  
constructionum alia congrua est, alia vero incongrua. Et quia,  
si primordium bene discretionis nostre recolimus, sola suprema  
venamur, nullum in nostra venatione locum habet incongrua,  
quia nec inferiorem gradum bonitatis promeruit. Pudeat ergo,  
pudeat ydiotas tantum audere deinceps ut ad cantiones  
prorumpant: quos non aliter deridemus quam cecum de  
coloribus distinguentem. Est ut videtur congrua quam  
sectamur. 
4. Sed non minoris difficultatis accedit discretio priusquam quam  
querimus actingamus, videlicet urbanitate plenissimam. Sunt  
etenim gradus constructionum quamplures: videlicet insipidus,  
qui est rudium, ut 'Petrus amat multum dominam Bertam'. 
5. Est et pure sapidus, qui est rigidorum scolarium vel  
magistrorum, ut 'Piget me cunctis pietate maiorem, quicunque  
in exilio tabescentes patriam tantum sompniando revisunt'; est  
et sapidus et venustus, qui est quorundam superficietenus 
  |  
  |