qui Evangelium suum Rome et Aquilegie conscripsit. venerunt
et principes apostolorum Petrus et Paulus, qui diversos discipulos
per Ytaliam miserunt ut cultum ydolatrie evacuarent,
prestigia dyabolica abolerent et veram fidem Christi plantarent.
horum quidam venerunt Ianuam, verbum fidei predicantes ibidem.
tantam autem gratiam ibidem est Dominus operatus, quod
civitas Ianue confregit ydolum Iani et recepit salutiferam fidem
Christi. ita quod in tota Ytalia prima civitas extitit, vel una de
prioribus, que fidem Christi publice recepit et publice confessa
fuit. istud intendimus probare per auctoritates et rationem.
auctoritates autem vocamus in hac parte ystorias et legendas sanctorum.
quedam enim ystoria, que de civitatibus Ytalie
tractat, inter alias civitates mentionem facit de Ianua,
|
|