Stephanus III papa: Epistolae

Pag 561


filii, magni reges, tanto studiosius a eiusdem molimini inmiti resistendum
est, ne quemquam suis inretire valeat argumentis, quanto cernimus suis crebro
insidiis ad decipiendum fidelium corda insistere.
Itaque nostrae perlatum est notioni, quod certae cum magno cordis dolore dicimus:
eo quod Desiderius Langobardorum rex vestram persuadere dinoscitur excellentiam,
suam filiam uni ex vestra fraternitate in conuvio copulari. Quod certe
si ita est, haec propriae diabolica est immisio et non tam matrimonii coniunctio,
sed consortium nequissimae adinventionis esse videtur, quoniam plures conperimus,
sicut divinae scripturae historia instruimur, per aliene nationis iniustam copulam a
mandatis Dei deviare et in magno devolutos facinore. Quae est enim, praecellentissimi
filii, magni reges, talis desipientia, ut penitus vel dici liceat, quod vestra
praeclara Francorum gens, quae super omnes gentes enitet, et tam splendiflua ac
nobilissima regalis vestrae potentiae proles perfidae, quod absit, ac foetentissimae
Langobardorum genti polluatur, quae in numero gentium nequaquam conputatur, de
cuius natione et leprosorum genus oriri certum est! Nullus enim, qui mentem sanam
habet, hoc vel suspicari potest, ut tales nominatissimi reges tanto detestabili atque
abhominabili contagio implicentur; ‘quae enim societas luci ad tenebras? aut quae
pars fideli cum infidelae?’
Etenim, mitissimi et a Deo instituti benignissimi reges, iam Dei voluntate et
consilio coniugio legitimo ex praeceptione genitoris vestri copulati estis, accipientes,
sicut preclari et nobilissimi reges, de eadem vestra patria, scilicet ex ipsa nobilissima
Francorum gentae, pulchrissimas coniuges. Et eorum vos oportet amori esse adnexos;
et certae non vobis licet, eis dimissis, alias ducaere uxores vel extranaee
nationis consanguinitate immisci.
Etenim nullus ex vestris parentibus, scilicet neque avus vester neque proavus,
sed nec vester genitor ex alio regno vel extranea natione coniugem accepit; et quis
de vestro nobilissimo genere se contaminare aut conmiscere cum horrida Langobardorum
gente dignatum est, ut nunc vos suademini, quod avertat Dominus, eidem
horribili genti pollui? Itaque nullus, exterrae gentis assumta coniuge, innoxius per
severavit; advertite, queso, quanti qualesque potentes, per aligenigena coniugia a
praeceptis Dei declinantes et suarum sequentes uxorum aligenę gentis voluntatem,
validis inrepti excessibus immensa pertulere discrimina.
Impium enim est, ut vel penitus vestris ascendat cordibus, alias accipere uxores
super eas, quas primitus vos certum est accepisse. Non vobis convenit tale peragi
nefas, qui legem Dei tenetis et alios, ne talia agant, corripitis: haec quippe paganae
gentes faciunt; nam absit hoc a vobis, qui perfecte estis christiani et ‘gens sancta
atque regale estis sacerdotium’. Recordamini et considerate, quia oleo sancto uncti
per manus vicarii beati Petri caelesti benedictione estis sanctificati; et cavendum
vobis est, ne tantis reatibus inplicemini.
Mementote hoc, praecellentissimi filii : quod sanctae recordationis praedecessor
noster, domnus Stephanus papa, excellentissimae memoriae genitorem vestrum obtestavit,

Torna all'inizio