Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 188

Tomus I


tam sinistri casus infesta relatio, quadam
indignitate commovit. Vobis autem et
caeteris terrae principibus ecclesiasticis et mundanis,
in Cismarinis deliciis existentibus Barbarorum
nequitia, fides nostra deprimitur:
crudelitatibus hostium fidelium reliquia trucidantur:
perversorum iniuriis, pulchritudo
templi Dominici deturpatur: illic pro fide nostra
servanda confligitur, et a vincentibus palma
victoriae, et a cadentibus corona martyrii,
hilariter expectatur: a nobis bella geri
placuit, nullos habitura triumphos. Ideoque
quum talibus essemus justa turbatione
commoti, per praedictum fratrem S. nuncium
ejusdem Patriarchae, quem tam cismarini,
quam transmarini discriminum radix,
et caussa non latent, et quem velut praeclarum
membrum Ecclesiae, nulla labes suspicionis
aspergit, certam et acceptabilem formam
pacis accipere credebamus: quam salvis nostris,
et sacri Imperii nostri iuribus [quae minorare
sacrilegium credimus] tolerare possemus: quam
etiam licet vulneratum universalis negotii commodum,
vix a modo tempestivum accipiat,
utile tamen et necessarium forsitan
reportabit.

Torna all'inizio