Salimbene de Adam: Cronica

Pag 35


sextarius spelte et melice, et pro VIII imperialium sextarius fabe.
Et fuit maxima mortalitas et pestilentia boum et porcorum;
et Pascha fuit in festo sancti Marchi.
Eodem anno, Grecorum verbis contumeliosis superbia increbrescente,
Veneti ad bellum cum baronibus accinguntur et urbem
aggressi salo soloque viritim excertant; machinis, telis et spiculis
a Grecis resistitur. Sed, fatiscentibus eis, a militibus impetuose
itur in urbem. Murçuflius in fugam vertitur. Alius ad imperium,
scilicet Áscari, a civibus infatuatis eligitur. Sed adveniente luce
a Latinis Blacherna et Buccaleonum palatia occupantur. Quid
plura? Grecorum strage data multorum, gens illa, spiritu consilii
destituta, condam prudentie filia, nunc sine prudentia, sicut
pulvis disperiit, sicut fumus evanuit, sicut fenum exaruit, et
Latinorum gens urbem Constantinianam in mense Aprili victoriose
obtinuit. Ad hec barones Balduinum Flandrie comitem
in imperatorem dyademate coronarunt, votis communibus imperium
sortientes. Nam quarta imperatorie maiestati, triumve quartarum
medietas cessit Venetis, et cetera peregrinis. Bonifacius
vero marchio, qui Margaritam imperatricem, condam Ysachii
<uxorem>, sororem Aimerici regis Ungari, sibi in matrimonio copulavit,
Thesalonicam vendicavit. Murçuflius autem, Alexium tyrannum
adiens et intendens eum blanditiis et alicuius spei seducere
verbis, lumine privatus est. Rediensque ad urbem a Latinis misericordiam
impetravit. Sed cum rursus proditionis moliretur insidias,
de columna Tauri per sententiam precipitatus est, ut, sicut
presumpserat ascendens in altum, sic de alto rueret in precipitium.
Áschari quoque trans Elespontum fugato, Latini victoriosi
fere monarchiam Grecorum obtinebant. Adimpleta est itaque
prophetia quam mathematicus quidam predixit Achivus: «Gaudete,
septem montes, sed non mille annos». Nondum enim a
Constantino millesimus advenerat annus, quando Septemsolium,
id est Constantinopolis, a summo gaudio tristicie ruit in yma.
Eodem anno cometa magnus Acriam illustravit. Eodem
anno venerabiles viri dominus Sosfredus et magister Petrus, presbiteri
cardinales, apostolice sedis legati, de Syria Constantinopolim
adierunt, ubi ab imperatore civibusque Latinis et Grecis

Torna all'inizio