Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 581


Cui successit filius eius Otto, vir magnificus et totus christianissimus Hic primum,
ut superius diximus, Ungaros debellavit et non solum omne suum regnum, sed
etiam omnem occidentem ab eorum servitute liberavit. Hic Ludoicum, cognatum
suum, per Ugonis tyrannidem paterno solio pulsum regno restituit. Nam militari
manu intravit Franciam, Remorum civitatem obsedit et cepit, Parisium intravit, Ugonem
auctorem tyrannidis usque ad Brittanicum mare persecutus est. Inde Aquisgrani
veniens aquilam, Romanorum signum, quod contra Germanos multis temporibus alis
extensis stabat Francigenis usque hodie prominere precepit. Hinc Maguntiam veniens
Rudolfum Burgundionum regem bella sibi inferentem vita privavit et regno. Cuius
lancea, insigne scilicet imperii, ante nostras usque hodie portatur imperiales potestates.
His ita transactis, dum talis ac tantus rex priore sua coniuge orbatus
esset audissetque famam nobilissimę atque prudentissimę Adaletę, quondam Lotharii
Longobardorum regis coniugis, quam simul cum Attone comite Belingarius tyrannus
intra Canusium per multos annos obsederat, tantę reginę compatiens miseriis,
simul et tanti comitis ammirans fidem, deliberavit ferre auxilium. Qui citissime
congregans exercitus sui multitudinem, Belingario extincto filiisque eius a regno
expulsis, regnum sibi Attonis consilio comitis pacatissime suscepit et coniugem.
Dehinc eiusdem Attonis consilio cupiens Romam videre, ad Iohannem papam urbis
Romę sacramentum dedit corporale in hunc modum: Tibi domno Iohanni papę ego
rex Otto promitto et iuro per Patrem et Filium et Spiritum sanctum et per lignum
vivificę crucis et per has reliquias sanctorum, quod, si permittente Deo Romam
venero, sanctam Romanam ęcclesiam et te, rectorem ipsius, exaltabo secundum
meum posse; et nunquam vitam aut membra neque ipsum honorem, quem habes,
mea voluntate aut consensu aut meo consilio aut mea exhortatione perdes; et in
Roma nullum placitum aut ordinationem faciam de omnibus, quę ad te aut ad
Romanos pertinent, sine tuo consilio; et quicquid de terra sancti Petri ad nostram
potestatem venerit, tibi reddam. Cuicunque autem regnum Italicum commisero, iurare
faciam illum, ut adiutor tui sit ad defendendam terram sancti Petri secundum suum
posse
. Dehinc Romam tendens honorifice á Romanis susceptus et a domno papa
benedictione imperiali est sublimatus primusque omnium Germanorum regum appellatus
est imperator. Hic pacata Italia Saxoniam cum uxore repedavit. Ex qua suscepit
filium et nominis successorem et regni. Cui Romani sanguinis dedit uxorem, Constantinopolitani
scilicet imperatoris filiam. Idem, cum Mainburc ęcclesiam mirę pulcritudinis
fabricasset multosque gentilium populorum ad viam veritatis revocasset, languore
correptus, vitę terminum sortitus est. Cuius corpus in prefata ęcclesia condecenti
honore humatum est.

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio