Servorum dies  festus erat Idibus Augusti, quia eo die rex  
Tullius, filius ancillae, aedem Dianae dedicavit.  
 Sacramentum  dicitur, quod iurisiurandi sacratione interposita  
geritur.  
 Siremps  dicitur quasi similis res ipsa. Habetur hoc in libris  
Catonis (80,1).  
 Spatiatorem  pro erratorem Cato (40,3) posuit.  
 Stata  dicebantur sacrificia, quae certis diebus fiebant. Cato (18,2):  
“sacra stata, sollemnia, sancta deseruisti.”  
 Sollemnia  sacra dicuntur, quae certis temporibus fiunt.  
 Serra proeliari  dicitur, cum assidue acceditur recediturque,  
neque ullo consistitur tempore. 
  |  
  |