: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 510


“Sicque per embotum fumum cape dente remotum.
Lenitam pastam sub mento nocte ligabis
Pu1vere cantharidis, sic tibi vesica creatur,
Per quam desudat dolor, hinc tormenta fugabis.
CAP. XX. Pro uvula - Uvula si rubet et longa rubere videtur,
Diameron, ne mora, pyrethrum quoque gargarizetur.
CAP. XXI Ad squinanciam - Quando doles guttur velut ulcera si patiantur,
Protinus abstineas, minuas, sic alleviatur.
CAP. XXII. Rigor colli - Si rigor est colli, vel distortum tribuletur,
Asse percutias plantas, sic nervi revificantur,
Ut descendentes in planta corripiantur.
CAP. XXIII Pleuresis - Pleuresis est vera cum spirandi gravitate
Febreque continua, tussi, laterisque dolore.
CAP. XXIV. Contra pleuresim - Propter apostema sub costis mox minuatur:
Strictius abstineat patiens si punctura gravatur.
Ancharum medium si sentis eundo generatur,
Pannis stuposum mox interpone paratum,
Hoc quoque modo non retro sed ante ligatur.
CAP. XXV. Phthisicus - In phthisico fluxus ventris, casusque capilli,
Mala rubens, foetor sputi, sunt signa pericli.
CAP. XXVI. Ad cor - De margaritis, vel gemma, quae reperiuntur,
In cancri capite quae par virtute putatur.
CAP. XXVII. Colica - Sunt colicae calor ac cibus, cum flegmate ventri,

1965




1970




1975




1980




1985

Torna all'inizio