Respondit: partem regni mei tibi tradam. Tunc dixit Alexandro:
et quid tu facies? Respondit: magister, super eo quod in
crastinum facturus sum tibi, tu hodie non requiras, sed de
eo quod nunc tibi vis agendum, si placet, inquire. Nam si, sicut
tu dicis, regnavero, tunc faciam quod reputabitur conveniens
agere talem et tantum tibi tali et tanto. Et dixit Aristotiles:
indubitanter scio te regem magnum futurum, quia tam natura
quam faciei figura ostendunt. Et dixit cuidam vicedomino suo
qui longo tempore moratus est cum eo, qui de nullo vicio existente
in eo increpaverat eum: non delector in tuo servicio.
Qui respondit ei: qualiter, domine? Et dixit: quia homo sum et
ideo non totaliter immunis ab errore; si ergo, tanto tempore,
meum errorem non percepisti, es ignarus; si sciens occultasti es
mei fraudator. Et dixit: scienciam ratio perquirere non omittit,
sed corpus eam defferens negligit illam, sicut albedo in nigritudinem
non mutatur; immo corpus, ipsas deferens, transmutatur
ab eis. Et dixerunt Nichomaco: quo modo tam celeriter facti
sunt homines obedientes Alexandro? Respondit eis: propter id
quod viguit in eo virtus justicie, bone conversationis, et vite
ac regiminis excellentis. Et consueverat Alexander suos informare
clientes dicens: honorate parentes vestros, amicosque et
benefactores vestros similiter. Et destituit quendam vicedominum
suum quadam sua nobili hereditate, et aliam minus nobilem concessit
eidem. Cui, post lapsum temporis, dixit Alexander: quomodo
in vicedominio tibi succedit? Respondit: vicedominatus
nobilem non efficit hominem, sed nobilis homo vicedominium
ad gradum nobilitatis extollit, in conversacione vite laudabilis et
largicione iusticie salutaris. Et ostendit unum es suis cuidam alii,
|
|