IN DIE NATIUITATE SANCTAE MARIAE
Ad Uesperas psalmi Dixit dominus. Laetatus sum. Nisi dominus aedificauerit
domum. Memento domine Dauid cum antiphona De fructu uentris tui , qui
psalmus cum hac antiphona quartus dicitur in omnibus festiuitatibus
sanctae Mariae.
IN FESTIUITATE SANCTI MICHAELIS
Psalmi ad Uesperas Dixit Dominus. Confitebor. Beatus uir . Aliud Confitebor
cum antiphona In conspectu angelorum .
UIGILIA OMNIUM SANCTORUM
Ad Uesperas psalmi cum antiphonis de ipsis psalmis, qui cotidie ad
eorum memoriam solent dici; preces Post partum uirgo et caetera. Cum
dictum fuerit Adducentur regi uirgines post eam , adiungatur Pro fratribus nostris
absentibus. Mitte eis domine auxilium de sancto; Domine exaudi orationem.
Domine deus uirtutum. Dominus uobiscum ; post collectam commemoratio
solummodo de sancta cruce. In crastino ad Laudes similiter preces Post
partum uirgo ; ad Uesperas psalmi et super psalmos antiphonae sicut
praecedente die. Dictis Uesperis pulsentur omnia signa et productius
solito canantur Uesperae pro defunctis, nisi in crastino sit dies dominicus
uel quaelibet festiuitas duodecim lectionum; collecta una Fidelium deus .
Sequente autem nocte ad Uigiliam mortuorum pulsentur similiter omnia
signa. Ipsa die sacerdotes omnes celebrent missas pro omnibus fidelibus
defunctis. Qui uero sacerdotes non sunt, iniungantur eis in capitulo
psalmi pro missis. Agatur missa matutinalis festiue, pulsentur omnia
signa, cappa sit in choro. Leuita et subdiaconus casulis induantur; duo
infantes responsorium in albis, duo maiores fratres tractum similiter
in albis, tres conuersi ad thuribulum et candelabra. Septem diebus plena
officia usque ad triginta dies Voce mea et Verba mea . |
|