Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 10


occulte quod super rationem mentis <est> et intellectum angelicum, id
est ipsam essentiam essantialem divinitatis occulte esse reponendam in
ipsa superessentiali scientia, ut quod de illo omnium rerum altissimo
vertice ac eminentissimo intelligere nequimus, ipsi superindicibili scientie
Dei conmittamus, et reponamus intemptatum et inexplicitum in ipso
divinitatis igneo fervore comburendum sciendumque. Unde scriptum
est: «Si quid residuum fuerit, igni comburetis». Nec parvam et inatonitam
vim habet hec prepositio “super” notulis sacris inexplicabilis
dealitatis adnexa; mentis enim humane ad infinitam interminamque
omnium seculorum metam vectat intuitum, ut, dum ratio essentiam
superessentialem audierit, sue speculationis ingenii gradum, quo ad incomprehensibile
et occultum volabat, apud sese prefigat, ne tenus prodire
liceat, eo quod superessentialis essentia, ne prendi possit, ab intelligentie
oculis in infinitum volat. Unde scriptum est: «Averte oculos
a me, quoniam me avolare fecerunt». Et ignota creature deitas essentia
superessentialis censetur rectissime, quia cum sit essentia de qua
omnis essentia, id est spiritus atque corpus et quodcumque in eis est
habet essentiam, quia super omnia est et super omnem et omnem evadit
essentiam, idcirco et essentia et superessentialis appellatur essentia. Essentialis
quidem vocatur, quia omnis essentia et inter omnes essentias
ipsa sola essentia est. Sic ergo, ut dictum est, divinitatis occulta in ipsa
superessentiali scientia reponenda sunt.
In tantum superiora respicientes, quantum se infert divinorum eloquiorum
radius ad superiores claritates circa divinam temperantiam et sanctitates coartatas.

Ne forte vetitum esse putares, ut de superexcellenti divinitate aliquam
scientie noticiam molireris, eo quod occulta ipsius in ipsa Dei
scientia reponenda censuisset, hortatur mentis nostre igniculum ad ipsam
divinitatem et superiora celorum hauriendam, et in tantum primo Dei
spiritu ipsa superiora beate Trinitatis et indivise unitatis ratione et intellectu
respicere, in quantum se radius ignitus divinorum eloquiorum
nostre se menti ingenioque ipsa Dei gratia suffragante intulerit, elevans
cordis nostri aciem intelligibilem ad superiores claritates et splendores
lucis eterne, id est ad sanctitates clarissimas et luminosas trium personarum
coartatas et strictas, et quodammodo mentem nostram et nostre
rationis intuitum fugientes circa divinam temperantiam. Quis hoc intelligere

Torna all'inizio