Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 21


Quorum rerum certe magnarum gratia tu qui maximus es
magnatum nos licei parvulos debes libenter prout confidimus intueri.
Postrema vero et rationum potissima quibus advenisse laetemur ea
est, quod ab ipsis effectibus innotuit ac mundo palam est factum,
omnes qui a te et Romana ecclesia desciverunt penitus corruisse:
nostra tamen inter ceteras ecclesias, quae a Romana secesserunt,
fortis etiam ac potens et libera existit. Cuius quidem rei nullam
aliam debent sapientes causam coniicere, quam quia aliarum ecclesiarum
secessio atque rebellio fuit voluntaria, hincque eorum populi
in servitutem et exterminium sunt dati, nostra autem intermissio et
elongatio a sede tua nequaquam a perfidia aut levitate alia, sed potius
processit a provinciarum distantia et a periculis, quae subeunt commeantes,
atque etiam a praedecessorum tuorum Romanorum pontificum
negligentia, cum nulla apud nostros homines sit memoria
visitationis factae aut curae tot Christi ovium, quam pastorum quispiam
ante te voluerit suscipere. Nam fert opinio nostra octingentos
et, ut plures dicunt, nongentos effluxisse annos, ex quo nullus pontifex
Romanus nos vel levi et unico verbo curaverit salutare. In hoc
itaque summa laus tua et nostri gaudii magnitudo consistit, quod tu
solus ac primus imperatorem nostrum et nostram gentem catholicae
fidei et tibi ipsi studeas unire per nostrae congregationis et nostrorum
patriarchae ac abbatis Chairi et Hierosolymis commorantium
convocationem. Qui nos ad te mittentes, prout constare vides ex litteris
ad te datis, primum Deo benedicunt, qui te inspiravit, ut, post
Graecos Armeniosque in Dominicum ovile perductos, nos etiam per
dilectum filium tuum Albertum ordinis Minorum ad Romanae ecclesiae
dogmata normamque fidei invitares: commendant postmodum se
et filios suos tuae Sanctitati, ad cuius mandata labores, quoscumque
iniunxeris, suscipere sunt parati pro habenda concludendaque sanctissima
unione: te autem certum reddunt, imperatorem Aethiopum
nihil in rebus humanis ducere maius, nihil affectuosius cupere, quam
uniri Romanae ecclesiae et tuis sacratissimis subici pedibus. Tantae
magnitudinis apud eum sunt Romanum nomen et Latinorum fides!

XXXV. Postquam summo honore deducti sunt in hospitium
oratores, placuit pontifici et collegio eos diligentius accuratiusque
interrogandos attribuere summis viris Iuliano Cesarinae gentis
Romano sanctae Sabinae, Iohanni Gallico Morinensi et alteri Iohanni

Torna all'inizio