Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono pacis

Pag 180


Philosophum in II De generatione efficiens movet proprie, finis autem
movet methaphorice. Ergo etc.
Item finis medici et artis medicinalis est sanitas corporis, cum tamen
utrumque eorum preferatur tali fini; medicus enim est substantia rationalis
sed sanitas corporis est accidens et ratione carens; item ars medicine
est perfectio anime sed sanitas corporis est perfectio corporis. Substantia
autem simpliciter prefertur accidenti, et rationale ratione carenti, et
perfectio anime perfectioni corporis. Ergo finis non semper prefertur hiis
que sunt ad finem.
Et dicendum quod cause sunt quatuor, gradum quendam eminentie
habentes inter se et in duplici combinatione existentes, scilicet materialis
formalis efficiens et finalis. Et inter has primum gradum optinet causa
finalis, que est causa causarum, secundum Philosophum. Secundum vero
gradum optinet causa efficiens, que quidem, ex consideratione finis mota
a fine, movet materiam ad receptionem forme. Tertium vero gradum
optinet causa formalis, que scilicet introducta a causa efficiente in materiam
perficit eam. Ultimum vero gradum tenet causa materialis, que in quantum
huiusmodi est ens tantum in potentia, secundum Philosophum, et est
prope nichil, secundum Augustinum libro XII Confessionum . Conbinatio
vero una est inter causam materialem et formalem. Causa enim formalis
est causa formalis materie, et e converso causa materialis est causa materialis
forme; sed causa formalis est simpliciter nobilior materia quia eam actuificat
et perficit, sed e converso est secundum quid quia materia sustentat
formam. Combinatio vero secunda est inter efficientem et finem; alterutrum
enim se causant. Sed finis causat efficientem simpliciter, et primo in quantum
efficiens nichil actu efficeret nisi motus a fine; sed efficiens causat
finem secundum quid et secundario in quantum movendo introducit finem,
sed nonnisi in virtute finis primo moventis ipsum.
Ad secundum dicendum quod, licet proprium sit nobilius methaphorico,
tamen non oportet quod movere proprie sit nobilius quam
movere methaphorice. Non enim tota nobilitas consistit in movendo,
alias Deo aliquid nobilitatis accrevisset quando cepit movere creaturam
in tempore. Sed maior nobilitas consistit in essendo, quam scilicet habet

Torna all'inizio