Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 544


Quod cum ita sit, quis super hoc non miretur? Quis tantam aecclesiastici
ordinis miseriam non ploret, quam nullis umquam temporibus accidisse meminerit?
Stupeda sunt haec et vere omnibus retro generationibus inaudita?. Sed sicut a viris
fidelibus didici, qui multa cum illo de talibus contulerunt, referre solitus erat, quod tam
crudelia et gravia numquam in presbiteros fieri mandavisset; plurimum etiam se dolere
solitum, quotiens imperitum vulgus huiusmodi novis iniuriis moveretur; displicuisse
semper verbera sacerdotum, caedes et vincula, cippos et carceres, si forte talia a laicis
paterentur. Quamquam non multum haec a christianis doctoribus dissonent, si etiam
eius consensu fiebant, ut aliqui putaverunt. Ambrosius inquit: Persequendi sunt lupi,
vitandi sunt universi, qui ad hoc ut fiant heretici promoventur, qui lepram Giezi cum
suis diviciis possident et male quaesita mercede non tam patrimonii facultatem quam
thesaurum criminum congregarunt
. Item in psalmo CXVIII: Et in libro regnorum legis,
quia Saul propterea contraxit offensam, quia miseratus est Agág regem, quem prohibebat
sententia divina servari. Velut si quis latronem filiis deprecantibus motus et
lacrimis coniugis eius inflexus absolvendum putet, cui latrocinandi adhuc aspiraret
affectus
. Item Pelagius: Malum scisma esse et per exteras eciam potestates huiusmodi
opprimi debere et canonicae scripturae auctoritas et paternarum nos regularum veritas
docet
. Hieronimus super Iezechielem libro tercio: Qui malos percutit in eo, quod
mali sunt et habet vasa interfectionis, minister est Domini
.
XI. Illud quoque non minus videbitur excusabile, quod rebus suis a laicis nudabantur,
si patris Augustini verba sollicite perpendamus. Quicquid , ait, a parte Donati
possidebatur, christiani imperatores legibus religiosis de ipsis aecclesiis ad
catholicam
transferri iusserunt
. In libro etiam Sapientiae scriptum est: Ideo iusti tulerunt
spolia impiorum
. Unde colligitur non esse querendum, qui habeant res scismaticorum,
sed qui sint in sotietate iustorum.
XII. Quid autem iustius, quam ut error scismaticorum refelleretur? Nec solum
refellendus, sed etiam oppugnandus erat. Papa Innocentius: Error , inquit, cui non
resistitur, approbatur, et veritas, cum minime defensatur, opprimitur
. Item Pius papa:
Quid prodest illum suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti? Item
Gregorius Nazanzenus: Nemo sane aestimet dicere, quod omnis concordia amplectenda
sit. Scio enim, sicut in multis discordiam, ita in aliquantis perniciosam esse concordiam.
Sed illam dico pacem tenendam, quae in bonis et pro bono est et Deo nos
sotiat. Certum est namque, quod adversus impietatem et ignibus et ferro et potestatibus
et legibus pro veritate debemus obniti, tantum ne fermento malitiae polluamur
et consensum praebeamus in malis. Nec ita quicquam pertimescendum, quam ne
aliud quid tam timeamus quam Deum, et per timorem perdamus fidem et veritatem
.
XIII. XIIII. Cur etiam eosdem scismaticorum increpare debuerit nec laicorum
iniquitates debuerit reticere, quis sanum sapiens videre non possit? Comminatur
quippe Dominus per prophetam: Sacerdos , inquit, ingrediens et egrediens nisi sonitum
dederit, morte moriatur
. Item: Maledictus homo qui prohibet gladium suum a

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio