Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 200


Denique si nimium linguosam videris ipsam,
Hanc percussuris verberibusque doma;
Cum baculo male quem senserunt tempora nostra
Obstes uxori, iurgia quando movet".
"Verba michi sunt vestra favus; sed prevideamus
Polla sit an generis nobilitate nitens.
Dos est summa viris generosam ducere nuptam,
Illustris mulier aptior esse solet;
Stirps generosa quidem plerumque fidelis habetur,
Omnibus in causis pectora fida gerens;
Non variare solet quia non est duplicis oris,
Factum cum verbo consonat usque suo.
Editus armento pullus queri generoso
Debet, malleoli virgula vite bona,
Accipiterque bono laudatur in aere natus;
Ingenuus genitus degenerare nequit.
Si cuius de stirpe bona ducatur origo,

Torna all'inizio