: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 42


que tot et tanta fuerunt, quod adhuc homines ea pro fabulis reputabant, quod hominis
modum excedere videbantur, hoc etiam voluit non deesse, quia ipse sicut hostis nature
humani generis propagationem voluit prohibere, castrando viros uxoratos et infantes, proh
pudor, etiam mulieres. Multis etiam feminis nasos cum superioribus labris et etiam uberibus
fecit crudeliter amputari; nichilominus natos earum lactantes privavit lumine oculorum. Et
ne quis dicat ipsum contra inimicos tantummodo talia perpetrasse, sciat quilibet, quod nunquam
benignus, numquam fuit finaliter alicui mansuetus; sed cogitatio eius semper circa internicionem
hominum versabatur et, qualiter eos affligeret, quotidie disponebat. Ad amaritudinem
namque animos hominum perducebat diversimode, die noctuque variis et inutilibus eius
laboribus et inauditis suppliciis affligendo. Nam palatia pulcherrima et amplissima cum summa
instantia faciebat, quasi semper esset visurus, in quibus tamen numquam voluit habitare, nec
non castra et turres in summis montibus et civitatibus construebat, ac si crederet se ab inimicis
quotidie obsideri. Hec autem omnia ad ostentationem sue potentie et ad terrorem et
admirationem hominum faciebat et ut fama sui nominis ita imprimeret in mentibus singulorum
ut eam nullo modo valeret unquam oblivio abolere.
Cum post ruinam perfidi Ecelini cuncte civitates que fuerant ei subdite dictioni ad concordiam
et pacem redissent, soli Brixienses in sua duritia permanserunt, partem extrinsecam
redire ad propria minime permittentes. Tunc marchio Palavicinus, cupidus dominari, sperans
propter discordias partium se posse Brixiam obtinere, quasi amicabilis mediator utrique parti
dolosis promissionibus, quod eas ad concordiam reduceret, repromisit. Cum igitur [post] multas
esset ambages dominium Brixie, peccatis Brixiensium exigentibus, assecutus, statim cepit Ecelini
vestigia imitari, partem eius fovendo et fideles ecclesie persequendo, venerabilem etiam
virum archiepiscopum ravennatem ab Ecelino in Brixia in vinculis derelictum, quasi heres
malitie Ecelini precepit cum summa diligentia custodiri. Pro cuius libertate domnus papa
Alexander quartus sollicitus vehementer tam Palavicino quam Brixiensibus litteras destinavit;
sed ipsi apostolica mandata pro nichilo reputantes, legatum dimittere noluerunt. Legatus
autem videns eorum animos obstinatos, habito suorum consilio servientium, quodam sero custodibus
credentibus, ipsum cum servientibus in conclavi more solito fabulari, alligavit funem
firmiter ad quandam columnam, et dimittens ipsum per fenestram alti palacii, in quo tenebatur
inclusus, fune manibus apprehenso, illesus ad terram descendit. Et cum extra civitatem
latenter exisset, super equum preparatum sibi ascendens uno tantum contentus comite, versus
Mantuam fugam arripuit festinanter. Taliter vir magnanimus, domino auxiliante, manus evasit
sit hominum perfidorum.
Anno Domini 1260, Albricus de Romano, ut predictum est, morte perterritus Ecelini,
cum Tarvisium dimisisset et in fortissimum castrum Sancti Zenonis cum militibus teothonicis,
et aliis suis fidelibus conscendisset, Tarvisini, Paduani et Vicentini simul ipsum instantissime
obsederunt, introitum et exitum ei penitus prohibentes. Et quatuor mensium obsidione peracta,
obsessi milites et alii populares gratiam invenire inimicorum in tanto periculo cupientes,
primo castrum, deinde turrem castri munitissimam et ipsum facinorosum cum uxore, ac sex

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio