Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 168


possunt cognoscere arduitatem operis. Contingit etiam
hoc ex immoderatione passionis: nam quia nimis abundat
in eis calor, prorumpunt ut attentent aliqua quae
consumare non possunt. Sic etiam dicere possemus,
quod ebriosi plus sperant quam debent: quia calefacti
ex vino et ebrietate amittentes rationis usum, attentant
aliqua quae non valent perficere. Cum ergo regium officium
requirat hominem prudentem et non passionatum
immoderata passione, decet reges et principes non
aggredi aliquid ultra vires, et non sperare aliqua non
speranda. Secundo hoc decet eos ex parte populi sibi
commissi. ut plurimum enim exponit se periculo qui
aggreditur aliquid ultra vires. Si ergo inconveniens est
totam gentem et totum regnum periculis exponere,
diuturno consilio et magna diligentia excogitare debent
reges et principes quid aggrediantur, ne assumant arduum
aliquod ultra vires, et ne sperent aliquid non sperandum.
Quomodo circa reges et principes se habere
circa audaciam, et timorem.
Cap. VI.

Secundum Philosophum in 4. Ethicorum circa mores,
singulares considerationes magis proficiunt. verum
quia sunt nobis nota confusa magis, ut dicitur I. Physicorum,
ideo in hoc primo de moribus Regum oportet pertransire
universaliter typo: quia in secundo, et maxime
in tertio plus descendemus ad particulares circumstantias.
Expedit tamen haec universalia pertransire, quia horum
cognitio faciet ad cognitionem sequentium. In tertio
ergo libro magis particulariter tractabimus facta regni:
non tamen ella in illo libro expediet penitus usque
ad particularia descendere: quia experti in curiis, et

Torna all'inizio