Anno XVI. imperii Tyberii Cesaris facte sunt nuptie in Cana Galilee. Quibus Dominus
aquam vertit in vinum, et fuit hoc initium signorum eius in Galilea vel publice factorum.
In proximo pascha ascendit Dominus Iherosolimam et eiecit vendentes et ementes de templo. Cum
ambularet iuxta mare Galyleae, et turbae irruerent in eum, ascendit in naviculam Symonis et
docuit de navicula turbas, et dixit Petro, ut duceret in altum et laxaret recia in capturam, et
conclusa multitudine piscium procidit Symon ad genua eius dicens: “Exi a me, Domine, quia homo
peccator sum”. Et venit Iesus in Nazaret, ubi die sabbati legit in Ysaia: Spiritus Domini super
me, dicens: “Hodie conpleta est hec scriptura in auribus vestris”. Post hec ivit in Iudeam, et
discipuli eius baptizabant. Baptizabat Iohannes in Ennon iuxta Salim et mittebat multos ad Iesum.
Unde turbati sunt invidia discipuli eius, quos redarguit dicens: “Illum oportet crescere, me
autem minui”. Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem, propterea incarceravit
eum Herodes. Quod audiens Iesus reliquit Iudeam et abiit iterum in Galileam et habitavit in
Capharnaum in finibus Zabulon et Neptalim, aperte predicans, dicens: “Agite penitentiam”. Et
vocavit ad se XII discipulos, quos docuit in monte dicens: “Beati pauperes spiritu”; et precepit
eis, ut predicarent, et dedit eis potestatem eiciendi spiritus inmundos et curandi languores. Cum
autem descendisset Iesus de monte, curavit leprosum dicens: “Ostende te sacerdoti. Vide, nemini
dixeris”. Et cum intrasset Capharnaum, sanavit puerum centurionis. Et ingressus synagogam eiecit
ab homine spiritum inmundum. Et ingressus domum Petri sanavit socrum eius. Et cum intraret
civitatem Naym, que est in Galylea, suscitavit ante portam filium viduae, unicum matris sue.
Exiit sermo de illo, et offerebantur infirmi, et sanabat omnes. Et accessit unus scriba
dicens: “Magister, sequar te”. Cui Dominus: “Vulpes foveas habent [et volucres celi nidos], f[ilius]
a[utem] h[ominis] non h[abet] ubi c[aput] s[uum] r[eclinet] ”. Ad alterum vero dixit: “Sequere me”.
At ille: “Dimitte me sepelire patrem meum”. Cui Dominus: “Dimitte mortuos sep[elire] m[ortuos]
suos”. Ait tercius: “Sequar te. Sed permitte me nuntiare his qui domi sunt”. Cui Dominus:
“Nemo mittens manum in aratrum, [aspiciens retro] aptus est r[egno] c[elorum] ”. Tunc ascendit
in naviculam et dormivit, sed orta tempestate a discipulis excitatus imperavit vento et mari. Cum
venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, que est contra Galileam, occurrerunt ei duo arrepticii.
Unus quorum adoravit eum dicens: “Quid nobis et tibi, Iesu, fili Dei? venisti ante tempus
torquere nos? ” et misit demones eius in porcos. Unde indigenae rogaverunt eum, ut transiret a
finibus eorum. Abiit qui curatus fuerat in Decapolim et narravit suis, quanta fecit illi Deus.
Iesus autem ascendens in naviculam rediit in civitatem suum, scilicet Capharnaum civitatem
Galylee, ubi sanavit paraliticum a quatuor viris per tegulas in domo dimissum. Cum ascendisset
in Iudeam et iterum rediret in Galileam, transiens per Samariam regionem, cuius caput civitatis
olim Samaria, nunc autem Sebaste dicta, et veniens ad puteum, sermonem habuit cum
muliere Samaritana, et multi Samaritanorum crediderunt in eum. Et venit iterum in Chana
Galyleae; ad quem accessit regulus rogans, ut descenderet Capharnaum et sanaret filium eius.
Incipiebat enim mori. Cui Dominus: “Filius tuns vivit”. Et sanatus est puer ex illa hora, et credidit
ille et domus eius tota. Et fecit Domino Levi convivium in domo sua. In quo discubuerunt
publicani et peccatores cum Iesu; quod reprehendebant Pharisei. Arguebant etiam
discipulos, quod non ieiunarent; sed Dominus excusavit se, dicens: “Non veni vocare iustos,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|