Item, die XXVII mensis septenbris predicti, dominus comes [Federicus Novellus] filius
nobilis viri domini comitis Guidonis [Novelli], equitavit in Casintinam, et, ponens eius [exercitum]
supra quoddam castrum Stie, fortilicias supra portam [inforciavit; postea] venit [ad
Gl]auçolum. Et accidit quod in castro Popii, [quod erat ibi] prope, essent comes Guido [Silvaticus]
filius condam comitis Rogerii et comes Tancredus filius comitis Guidonis de Mutilliana,
et, dum audivissent dicta nova, statim [equitaverunt] cum gente sua [contra comitem] Federicum
[predictum, et] ipsum [viriliter] insultaverunt [et sconfixe]runt: et ipse comes Federicus
fuit mortuus.
Tunc, die X mensis octubris, dominus comes Romaniole predictus misit ad confinia, ad civitatem
Forlivii, de illis de Imola, de utraque parte VIII; et venerunt dicta die Forlivium:
Dominus Litus de Alidoxiis.
Dominus Iacobinus Guardoli.
Dominus Guido de Tauxignano.
Dominus Bonaventura de Orabonis.
Dominus Petrus de Patarinis.
Dominus Imolensis Scoglatini.
Et ad castrum Sancti Petri iverunt ad confinia:
Dominus Bartolinus de Hondesantis e
Dinolus de Mauris.
Item, ea die, venerunt Forlivium ex adverso:
Dominus Nicola de Castro Imole.
Dominus Odericus de Nordiglis.
Ugolinus domini Bonaçunte.
Philippus de Bulgarellis.
Petrus Erri.
Andreas domine Iohanne.
Carpinellus fratris Bonincati.
Iacobus Oraboni.
Item, die XI mensis octubris, dictus dominus comes separavit se de civitate Imole, veniens
versus Faventiam. Illi vero, qui erant tunc in Faventia, timentes ne idem comes reduceret
secum Manfredos, omnes quotquot erant in civitate Faventie statim fuerunt ad arma et equos,
ita quod, quando dictus dominus comes fuit prope ipsam civitatem Faventie, nolens ingredi ipsam
civitatem, de foris perexit, et, per subtus pontem Arcus gradiens cum militia sua, venit Forlivium,
et secum duxit de illis de Imola infrascriptos:
Dominum Alidoxium de Alidoxiis.
Dominum Antonium de Patarinis iudicem.
Antoniolum de Bilumeis.
Petrum Iohannis de Regno.
Ceccolum de Carnasallis.
Ungarellum de Cancelleriis.
Dominum Iacobinum Ubertelli.
Ugolinum de Cancelleriis.
Thomaxinum Petri de Aghinulphis.
|
|