| CAP. 33. Immoderata solet effluxio sanguinis istis
 Post partum fieri, cui subveniamus oportet:
 Salvia dent succum, parietaria, crispula, mentha,
 Artemisia, pulegium cum talibus ex his
 Et tritici farre crispellas confice; desque
 Gustandas illis. Assuescant balnea tales
 Atque modo dicto stringentibus auxiliantur.
 Sume vel argillam cui commiscetur acetum
 Et fac emplastrum super epar nocte ligandum.
 Sique fluant nares, in frontem ponimus istud
 Sed ex transverso quod tempora contengat ambo.
 CAP. 34. Sunt alieque quibus male contigit in pariendo
 Aut obstetricis defectibus aut aliarum
 Que circumsteterant, unum quod idemque foramen
 Sit duo que fuerant, unus quoque cursus eorum.
 Exit eis matrix indurescitque frequenter.
 Hisque reponendo matricem sic medicare:
 In vino coquere robeo premitte butyrum
 Quo foveas illam, que mollis ut efficietur
 Leniter imposita, post hec ruptura suenda
 Cum filo serico loca per tria sive quaterna
 De lini panno post hoc immittito vulve
 Quantam ferre potest tentam liquida pice tinctam
 Que fetore suo matricem retrahet apte.
 Rupturam sanare cito de pulvere facto
 Consolide poteris maioris cum cinamomo.
 Apteturque sibi lectus sub scemate tali:
 Depresso capite iaceat pedibusque levatis;
 Expleat hac omnes solitos quos fecerat actus;
 Sic iaceat patiens octove novemque diebus.
 Balnea vitentur nisi forsan ferre valeret.
 Omnibus abstineat quibus indigestio fiat
 Et tussis pariter, ne sic solutio fiat
 Continui, cui sic in partu preveniendum:
 Lineus aptatus pannus ponatur in anum
 Ad formam tente cum partus ingruit hora.
 CAP. 35. Preter eas causas quas diximus in pariendo
 | 
 
 
 
 570
 
 
 
 
 575
 
 
 
 
 580
 
 
 
 
 585
 
 
 
 
 590
 
 
 
 
 595
 
 
 
 
 600
 
 
 |