Iohannes de Virgilio: Ars dictaminis

Pag 198


Et iste puntus habet fieri in fine clausule ubi sit perfecta sententia, licet modernorum
usus non pertineat, ut in hoc exemplo epistole vel orationis: « tantummodo
opponatur. » Et pronuntiari debet cum depressione vocis et labiis clausis, quod significat
formam punti: que talis est.
(D)istintio est subdistintionum comprensio, quasi conclusio sit perfecta, necdum
tamen sententia sit completa. Ubi quamvis quiescere possit auditor, dictatio tamen
aliud subrogare intendit, ut in hoc exemplo: « celestis curie gloria etc. » Et ista est
puntanda eo punto qui vocatur colum, quod interpretatur membrum. Est autem
puntus planus hoc modo figuratus. Et pronuntiari debet cum puntatione quasi finali.
Subdistintio est pars distintionis nec conclusionem perfectam nec sententiam continens,
que interdum solum suppositum, interdum solum appositum, interdum
utrumque, conclusione tamen pendente, comprehendit. Exemplum de supposito
solo: « celestis curie gloria. » Exemplum de utroque: « que beatis est illustrata
spiritibus. » Quando autem utrumque comprehendit, puntanda est punto qui vocatur
coma, quod latine interpretatur incisio. Nam orationem in partes intersecat et
habet fieri per puntum planum et virgulam sursum ductam ad dextram hoc modo:
/./././., nisi oratio fuerit interrogativa, ubi ponitur puntus planus cum virgula circumlata
sursum ducta hoc modo:?? Quando vero subdistintio suppositum solum
vel appositum continet, contenta est solum virgula sursum ducta ad destram hoc
modo .//.//. Est autem quedam alia virgula que deorsum tendit ad levam. Hec
consuevit apponi quibusdam coniuntionibus abprobativis aut adverbiis affirmandi,
ubi pausatio quedam cum depressione vocis exprimitur: cuiusmodi sunt sane, verum,
cum, equidem, quatenus et profecto et similia; presertim cum clausula vel
distintione incipiunt, exempla quorum ultro se offerunt perquirenti. Sicut igitur
subdistintio est pars distintionis, ita distintio est pars clausule, et clausula est pars
orationis sive epistole, et quicquid est pars partis est pars totius. Sed partium integralium
alie principales, alie secundarie; principales clausule, secundarie sunt distintio
et subdistintio. Quot autem clausulas continere velit oratio aut quot distintiones
clausula aut quot subdistintiones distintio comprehendat, determinatus numerus
non habetur, etsi quidam in aliquibus id audacter assignare conentur. Hoc
tantum exprimere possumus quod omne quod dividitur, sive totum, saltem ex duobus
conficitur. Orario verum infinitas fere potest includere clausula, pari modo
clausula distintiones, distintio vero non multas debet habere subdistintiones, ne
irmos, idest suspensive nimium seriei actum, incurramus, quod accideret,

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio