Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

214


attenditur ex parte medij, quia omnes, tam liberi quam servi,
eundem locum habent scilicet eundem mundum, eandem terram,
eundem aerem. unde dicitur in eodem libro Sapientie:
"Ego natus accepi communem aerem et in similiter factam
decidi terram". tertia equalitas attenditur ex parte
finis, quia omnes, tam liberi quam servi, moriuntur, in cinerem
resolvuntur et putrescunt. unde dicitur in eodem libro
Sapientie: "Unus ergo introitus est omnibus ad vitam et
similis exitus". unde dicit sanctus Ciprianus: "Vobis dominis
atque senis est eadem sors nascendi, conditio una moriendj,
corporum maceries similis, animarum ratio communis, equali
iure, equali lege venitur in istum mundum et de mundo postea
receditur". quarta equalitas attenditur ex parte dominij,
quia omnes, tam liberi quam servi, habent unum Dominum.
unde dicit Apostolus in epistola Ad Ephesios: "Vos, domini,
servis vestris remittite minas, scientes quia illorum et vester
Dominus est in celis, et personarum acceptio non est apud

Torna all'inizio