Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 44


carnis suae praeces supplicationesque ad eum, qui possit saluum
illum a morte facere, cum clamore ualido et lacrimis offerens et
exauditus est pro sua reuerentia.
Et quia non sibi neque pro se sed
sicut praefati sumus nobis et pro nobis orauit, pro quibus nasci,
pati et mori dignatus est, scripturarum superius adsertionis nostrae
coniecta documentorum praeconia euidentissimis propalata leguntur
testimoniis. Qui possit autem illum a morte saluum facere, quo
forte tu dum te laqueo erroris suspendi [quia] non abnueras, artius
nodum ansulae constrinxisti, nondum nostri est stili mucrone
absoluti sermonis ratio promulgata, necessitatis potius quam auaritiae
exigente censura. Nunc autem quid sit 'saluum illum possit
a morte facere' exsequamur. Nihil inquam aliud, ut mihi uidetur,
nec aliter intellegi docetur, nisi 'qui possit eum a mortuis suscitare'.
Tale est enim dicere a morte saluum facere, quale est profiteri 'a
morte resuscitare'. Et quia inseparabilia sunt semper opera trinitatis,
sicut enim in utero uirginis tota trinitas operata est hominem
Christum, ita eum de sepulchro tota trinitas a mortuis non abnuitur
suscitasse. Nam quia pater eum suscitauerit, Paulus scribit ad
galatas ita: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem
sed per Iesum Christum et deum patrem, qui suscitauit eum a mortuis.

Et quoniam ipse de sepulchro corpus suum suscitauerit, ipsius
diuinius prolato docetur testimonio, iudaeis cum diceret: Soluite
templum hoc et in tribus diebus excitabo illud.
Et quod sit templum
de quo dixerat, euangelista indicat cum subiungit: Hoc autem
dicebat de templo corporis sui,
et illud: Propterea me pater diligit,
quia ego pono animam meam et iterum sumo eam. Potestatem habeo
ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam.
Et notandum
quod 'potestate' non 'necessitate' posuerit et iterum resumpserit
animam suam. Et rursus: Cum surrexero, praecedam uos in Galilea,
et his similia. Nam quia deus suscitauerit eum innumerabilia
utrorumque testamentorum oracula protestantur, ut est illud apostoli:
Si confessus fueris inquit in ore tuo dominum Iesum Christum,
et credideris in corde tuo quod deus illum suscitauerit a mortuis,
saluus eris. Et alibi: Cumque consummassent omnia quae de eo scripta

Torna all'inizio