Salimbene de Adam: Cronica

Pag 305


sicut et Pruvini. Fuit autem civitas Trecensis civitas pape Urbani
quarti et magistri Petri presbiteri, qui fecit Historias. Postea
ivi Pruvinum et habitavi ibi a festo sancte Lucie usque ad Purificationem.
In festo vero Purificationis beate Virginis fui Parisius
et steti ibi octo diebus; et multa vidi, que placuerunt michi.
Post hec redii et habitavi in conventu Senonensi, quia fratres
Gallici libenter ubique tenebant me, eó quod essem pacificus
et alacer iuvenis et quia commendabam facta eorum. Cumque
occasione frigoris in infirmitorio iacerem infirmus, venerunt alacriter
quidam fratres Gallici de conventu ad me cum littera quadam
dicentes: «Optimos habemus rumores de Parma, quia Parmenses
expulerunt Fridericum imperatorem condam de Victoria
civitate, quam fecerat, et opprobriose fugaverunt et civitatem
suam totaliter funditus destruxerunt, ut possit dici quod in Apoc.
legitur, XVII: Civitas que fuit et non est; et thesaurum imperatoris
totum habuerunt et currum Cremonensium ceperunt et in
Parmam duxerunt. Et hoc est exemplar littere que missa est a
Parmensibus Lugdunum ad dominum papam». Et interrogabant
me ad quid valebat ille currus. Quibus ego respondi quod Lombardi
appellant huiusmodi currus carrocia sua; et si carrocium
alicuius civitatis capitur in bello, civitas illa magnum opprobrium
reputat sibi fieri, veluti, si Aurea flamma caperetur in bello, tam
Francígene quam rex eorum magnum opprobrium reputarent.
Hoc audientes, admirati sunt, dicentes: «Ha Deus! Audivimus
mirabile dictu».
De multiplici commendatione fratris Iohannis de Plano Carpi, et de libro quem
fecit de factis Tartarorum.

Post hec convalui; et ecce frater Iohannes de Plano Carpi
redibat a rege, ad quem miserat eum papa, et habebat librum
quem de Tattaris fecerat; et fratres legebant coram eo, et ipse
interpretabatur et exponebat que videbantur obscura et intellectu
difficilia ad credendum. Et comedi cum fratre lohanne tam
in domo fratrum Minorum quam extra in abbatiis et sollemnibus

Torna all'inizio