Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 156


succisa est silva capitum hydre, quę indesinenter
pullulabat.
XVIIII.
FIT DRACO DE VIRGA, VORAT ANGUES DENUO
VIRGA;
SIC SINT ABSORTI FIDEI DE CALLE RETORTI;
HANC PROPTER REGEM MONSTRAT SAPIENTIA
LEGEM.
NUNC AUTEM discinctis armis furoris bellici tria monet
facienda frater BENZO, ne amplius prevaleant aethnici,
videlicet ut convertat sicut Moyses virgam suam in
draconem, qui devoret hostes usque ad internitionem et
amplius non erunt. Et iterum per quandam metamorphosim
evertat alios in duriciam lapidis, sicut legitur factum de
capite Gorgonis. Postremo percutiat Amazones in
posteriora, ne sint novissima earum prioribus peiora.
Quę omnia facile possunt fieri, si assensum prebuerit cesar
vaticinio servi sui.

1



5




10




15


Torna all'inizio